- PHARNACES
- I.PHARNACESMithridatis, Ponti Regis fil. seditioneexercitus contra Patrem excitatâ, illum eo angustiarum redegit, ut sibi ipsi necem conscisceret. Dein, quum, ut ait Florus, l. 4. c. 2. magis discordiae civilis inter Pompeium et Caesarem fiduciâ, quam virtutis suae, infecto in Cappadociam agmine rueret, hunc Caesar aggressus, unô et non totô praeliô obtrivit morefulminis, quod unô eôdemque momentô, venit, percussit, abscessit. Unde est illud Suetonii in Caesare c. 37. Ponticô triumphô inter pompae fercisla trium verborum praetulit titulum, Veni, Vidi. Vici, non acta belli significantem, sicut ceteri, sed celeriter confecti notam. Vide quoque Vellei. Paterc. l. 2. Flor. loc. cit. Dion. etc. Item primus Cappadociae Rex. Ricciolus Chron. Reform. l. 5. c. 9. n. 5. Nic. Lloydius.II.PHARNACESPharnabazi fil. Satrapes Regis, cuius meminit Aristoph. Avib. 591.III.PHARNACESlibrar ius T. Pomponii Attici, Cicer. Epist. 44. l. 13. ad Attic.IV.PHARNACESnobilis Perses, frater uxoris Darii ultimi, occubuit in proelio, ad Granicum amnem, Olymp. centesimae dicimae an. 3.V.PHARNACESpopuli Aegypti, qui in oculis geminas pupillas habent; aspectu quoque nocent. Plin. l. 7. c. 2. Haud dissimile his genus Pharnacum in Aethiopia prodit Damon, quorum sudor tabem contactis corporibus afferat.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.